The National Archives
Search our website
  • Search our website
  • Search our records

Human Rights

Home
glossary document index

A complete list of all the supporting documents for the time periods between 1215 and 1945.

1215 - 1500

General oyer and terminer roll, commissions of 1381 to deal with the aftermath of the Peasants' Revolt, Cambridgeshire roll of indictments

Date: 1381. Catalogue reference: JUST 1/103, m. 5

Adhuc de placitis tentis ibidem coram Hugone la Zouche et sociis suis assignatis domini Regis ad insurrectores et perturbatores pacis sedandos, puniendos et castigandos in comitatu predicto die Martis proxima ante festum sancte Margarete virginis, anno regni Regis Ricardi Secundi quinto.

Johannes Shirle de comitatu Notyngham captus est pro eo quod compertum est quod ipse fuit vagabundus per diversos comitatus toto tempore perturbacionis, insurrectionis et rumoris, gerens mendacia et frivola incomoda de patria in patriam per quod pax domini Regis citius infringi potuit et populus inquietari et turbari. Et inter alia verba ruinosa scilicet post proclamacionem pacis domini Regis factam die et anno supradictis. Assignatis domini Regis in villa existentibus et sedentibus dixit in quadam taberna in vico de Briggestrete Cantebrigia, ubi multi congregati fuerunt pro novis et frivolis ab eo audiendis quod senescalli domini Regis, justicii et alii quam plures officiarii et ministri ipsius Regis digniores essent tractari et suspendi ac aliis penis et tormentis legalibus pati quam Johannes Balle, capellanus, proditor et felo legittime convictus quia dixit quod ipse per dictos ministros ex assensu Regis falso iniuste et per invidiam condempnatus fuit ad mortem eo quod fuit verus et probus homo prophetizans concilia et comitatus regni et narrans iniuria et oppressiones per Regem et ministros predictos populo facta, cujus mors non erit impunita set infra brevi bene remunerate tam Regi quam officiariis et ministris suis predictis, que dicta et mine sonant in prejudicium corone domini Regis et contemptum et inquietacionem populi manifestam. Et super hoc predictus Johannes Shirle statim per vicecomitem ductus est coram prefatis assignatis in castra Cantebrigie. Et allocutus est de premissis et diligenter examinatus tam de conversacione sua quam de mora et status sui quibus coram prefatis assignatis per ipsum cognitis de malo gestu et condicione plane constat et liquet. Et insuper requisiti testibus fidedignis in presencia sua tunc temporis existentibus dum predicta mendacia verba mala mine et frivola per ipsum dicta fuerunt et ipsis iuratis de veritate in hac parte dicenda omnia predicta super ipsum imposita ... per ipsum dicta testantur quo alias examinato non dedixit premissa sib imposita. Ideo per discrecionem dictorum assignatorum suspensus est. Et preceptus escaetor quod diligenter inquirat de terris et tenementis bonis et catallis suis et quod inde faciat debitam executionem pro domino Rege.

See all documents for this time period