Catalogue description JOHN COTTON to KING JAMES I.

This record is held by Lincolnshire Archives

Details of 8ANC7/154
Reference: 8ANC7/154
Title: JOHN COTTON to KING JAMES I.
Description:

--Pax hominibus in terris et bona voluntas, ut ecclesiam militantem Reges et triumphantem Papa personet.

 

"Nam in illis glorificatur ecclesia in Papa autem seipsam glorificat.

 

"Et super servos meos et ancillas meas in diebus ilts ellundam de spiritu meo : et prophetabunt.

 

"Rugit Leo, figit Asinus a planicie in desertum ubi in pace et patientia latebit, donec evocaverint illum ut videat quae scripsit testimonia divina. At interim admonendus es, Rex meus, quod iniquissime plectitur Cottonus ergastulo, cui ego quidem mihi id temporis, et adhuc, homini protinus ignoto, damnum hoc magnum, injuriam nullam intuli : illa enim ab errore, nescio quo, vel potius furore metropolitico, Apostatica incenso malitia et mendacio emanavit : et, ut alios id generis homines, generosum hunc modestum prosequitur. Cave igitur, o Rex meus, de Episcopo illo lachrimulo, de cujus ingenio facinoroso, tanquam de febre, laborat corpus politicum, nam quas ille in dies inconsulte intulit, has hoc ad populum legitimat injurias, idque in afflictos pene incremento, ut pote in generoso illo Cottono de quo antea, nec non in Baldwino viro illo illustrissimo et omni exceptione majore, modo in turri Londoniensi concarceratis, de quorum proditionibus infandis, quanquam aura popularis jampridem multum laboraverit, crines hominum se erigunt, oculi madescunt, ora superfluunt, ipsa tamen modo ingobilis fama pudescit, et prae vericundia, abscondit se in errore populi, cujus affectata inscitia, vel potius insania haec est : ut dum speret culpam probat penam :

 

"Sed non dormitat neque dormit qui custodit Israell. Sciat ergo populus, o Rex meus, per horum festinas libertates te obsecro, (pro quibus ego ipse me tibi usque ad mortem darem) facilius esse Episcopum hujusmodi in malitia quam regem in justitia, posse errare : nam in justitia stabilietur solium regale : Et ne movearis cum videris crocodilum, super ecclesiam dei et sanctos ejus lachrimantem, super pacem animae tuae, et regni tui, super amicitias procerum tuorum, et refrigerium tuum in afflictos Catholicos : Lachrimat enim hic super te, ut interficiat pietatem animi tui, sed redeant hae lachrimae ad suos fontes infernales, et transeat haec umbra mortis a rege meo, ad suam propriam et eternalem substantiam, advesperascit enim jam jam dies pacis, et surget sol iracundiae divinae rubicundus, in vindicta et sanguine super hanc gentem, et iniquitates ejus.

 

"Sed incensum videor mihi audire Regem meum sic interrogantem : Quorsum tu de me quem libro tuo Asinino tantis malis destinasti, haec petis aut speras ? Respondeo (O Rex meus) quia in manu Dei est cor Regis : nam sive cadas, quod absit, sive recipiscas quod ex intimis praecordiis opto : hoc pro certo scias quod prefinimitur in te tempus et tempora et dimidium temporis : Tempus enim quod secundum calculationem libri illius mei ad te attinet, numero et quantitate carens, in se ipso indefinitum et incertum est, tempora vero, quia a tempore et dimidio temporis (cum quibus copulantur) numero et quantitate, distinguntur, ab horum quolibet respective, temporis integri et definiti, certitudinem quandam mutuantur : dimidium vero temporis de eo quod adimit de tempore integro, initium et finem sibi ipsi dat : Et hic observare digneris, O rex meus, quod cum singula haec tempus, et tempora, et dimidium temporis, ad personas singulas, et distinctas referantur, quod ex numero hoc necessario excluduntur intervenientes Philippus et Maria, quarum unitas personarum, sicut inter ceteros, similem temporis distinctionem non admittit, ita in his Christi et ecclesie suae post sponsalia sua in terris celebrata, tempus breve indicat : qui tamen tempus omnem includit et a nullo includitur.

 

"Et sic finitis precursoriis istis Antechristi temporibus, gradatim cadent haec mundi languentis tempus et tempora et dimidium temporis in totidem annos ipsius Antechristi, cujus iniquitatis potestas, ut in medio temporis incerti vim cepit, sic in medio temporis certi, certissime cadet : De quadraginta autem illis quinque diebus ab interitu Antechristi usque ad mundi finem, ultra quod in libro illo meo Balaamitico, hactenus scripsi, nihil statuo, nisi quod fortasse divino spiritui, in illo mundi fine placebit, quadraginta illas quinque dies triumphales Meretricis illius magnae, tot triumphi sui proprii diebus extinguere, et a luce vultus sui ad tenebras eternas et exteriores expellere : fuerunt enim dies istae, dies dominicae Meretricis illius magnae, et quasi Antesabotha dei patris omnipotentis et pacis ejus. Effluxerunt enim ex annis illis quadraginta longis, et in illis praeluxerunt in quibus gravari se testatur Spiritus Sanctus cum gente hac et iniquitatibus ejus, ergo tot diebus exaltabit Jesus Christus in gloria, super dies istas Apostaticas et inimicissimas gloriae suae.

 

"Sed valeant haec tantum, cum te (O rex meus) ut vult Deus, ego haec tibi de tempore temporibus et dimidio temporis, non aliundè scribo, nisi ut scias quod nihil obstant conjecturáe illae meae, et vota mea multo minus, quin ut (mutato vitiato illo defensoris titulo) praeclarissimus existas fidei restaurator et de Saule, Paulus sis, nam ut haec adhuc clarius et incutius [? acutius] videas. Dimidium temporis quia in medio sui ipsius a se ipso cadit : scismam, defectionem, et apostasiam, apertissime indicat. Tempus vero (ut praedixi quod tuum est) quia numero et quantitate privatum, incertum et indefinitum est, ab incertis et indefinitis certum reddetur ; hoc est, aut conversione aut morte : et hinc (O rex meus) spes mea (si quae sit), hinc timor meus :

 

" Ergo ad te Regem meum et meipsum nunc redeo : Quid sit quod in me proscriptionibus tuis proditoriis intonares nescio, nisi quod adhuc in manibus proditorum animae tuae sis unde liberet te Deus. Sed hoc falso Cottoni generosi illius nomine me a falso illo clamore, et innocentiam meam vindicavit : Quod rationibus et Scripturis, realem adventum duorum testium Henoch et Eliae [margin--quos assumptos scriptura, hos etiam reventuros docet ecclesia : spuria ergo vel admodum prodigiosa est haec fides quae ex patre et matre non acque nascitur] illustraverim et te ab opinione fabulae illius quam vocas judaicam, ad judicium indè modestius revocare conarer, quaenam est haec proditio ? Quod signis quam plurimis illisque ferè loquentibus et canonicis impulsionibus. Antechristum a Roma in hoc regnum reverberem, et tibi soli luce meridiana conspectiorem fecerim, quaenam est haec proditio ? Quod sanguine materno feminae illius illustrissimae, sine culpa, sine lege, sine exemplo [margin--ad propagandum Evangelium libertinum] tam crudeliter, et nequissimè effuso, filii sui memoriam aliqualiter refricdrem, quaenam est haec proditio ? Quod solio filiali super hunc sanguinem (licet quod credo sine culpa sua) fundato aevum breve conjectura dederim, quaenam est haec proditio? Quod de Mundi fine et de variis ejus revolutionibus, ex Apocalipsi pro conversione tua scripserim, quaenam est haec proditio? Denique quod haec omnia non futuli et facinoroso Episcopo, non Sacellano petulanti et scismatico, non populo novarum avido, sed tibi soli Regi meo, non ad meam ipsius sed Dei S. opt. max. gloriam, et animae tuae salutem dicaverim et sub septem Sigillis testimonii divini, ut arcana metuenda, ab omni oculo alieno quo potui Anathemate, concluserim, et adhuc conclusa teneam, (aut ego ipse profugus a conspectu Dei periam), quaenam est haec proditio?

 

"Perpende etiam (O Rex meus) propter teipsum, teipsum obsecro, quod cum neque odio ira vindicta, inani gloria, spe praemii, aut aliqua alia vel animi perturbatione vel humana incitatione motus haec ad te scripserim, sed odio et vindictae temporis hujus truculentissimi fortissime expositus, si modo deprehensus fuerim, unde hoc (gloriari enim mihi licet in Christo) nisi ab illa quam ignorat mundus charitate? unde hoc nisi ab illo meo in te vero quem traducunt adulatores tui, amore? Noli igitur, o noli medicinam hanc et illam meam (quam audeo divinam dicere) tibi tanto meo periculo et amore confectam, propter aliquam amaritudinem, quam a reliquis veritatis ingredientibus, in illa discutere nesciebam, animae tuae nausea repellere, nec queras unde in te hic amor meus sed potius unde in me hoc odium tuum: ille enim mihi a natura subjecti, hoc tibi a falsa laesae majestatis opinione defluit: quam indies fomentat in te per Antepapas suos generis humani inimicus: hi enim tanquam vespertiliones temporis hujus novissimi, et in hoc Mundi Autumno, circa lucernam illam volitant, quam manus divina tibi in summa montis posuit, ne per lucem illam videas illorum vanitates.

 

Desine igitur (O rex meus) de vindicta ulterius cogitare, aut quo supplicii genere me captum afficias: sed potius age tecum in patientia, de festiva conversione tua ad dominum Deum tuum. Ego enim usque ad ultimum dierum meorum diem (qui jam modo appropinquat) deo, tibi, et mihi ipsi, fidelis ero et sic oculos meos claudam in Benedictione consilii divini, Amen. Valeat igitur faeliciter Rex meus nunc enim dixi, et dixi in aeternum Majestatis tuae. B. A."

 

[Postscript].-"Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. Joel. 2. 28." 3 pp.

 

Addressed:-"Insignissimo domino meo Jacobo Regi. Male homini succedat qui audet has letteras Jacobo rego inconsulto aperire." very small writing.

 

Endorsed by Archbishop Abbott:-"The letter found in the apple. November 5, 1613." [Has been folded into a very small packet, and is much stained.]

Date: 1613, November 5
Held by: Lincolnshire Archives, not available at The National Archives
Language: English
Physical description: 3 pages.

Have you found an error with this catalogue description?

Help with your research